PHAECASIA

PHAECASIA
I.
PHAECASIA
calceamenti genus, apud Veteres, et quidem Hesychio, ὑποδήματος εἶδος γεωργικοῦ, i. e. species calceamenti rustici, ut similia fuerint peronibus e crasso corio rudique Minervâ confectis. Alii crepidis potius baxeisque Philosophicis; vel soccis udonibusque linteis illa assimilant. Certe Seneca Ep. 113. Puto, inquit, quaedam esse, quaedecent phaecasiatum et palliatum. I. e. Philosophum, quibus ut peculiare gestamen erat pallium, ita et Phaecasia suum praebuisse calceatum videntur. Quod idem l. 7. de Beneficiis c. 21. declarat appertius, e quo loco etiam illud patet, eiusm odi Phaecasia, quibus Philosophi utebantur, quatuordecim assibus tum constitisse; quatuor evim denarios dicit, quorum quilibet, iuxta supputationem Budaei de Asse l. 5. trium assium et dimidii pretio respondet. Ob eandem rem Plutarchus, ubi Antonium cultu, contra morem Romanum, Graecanicô seu Philosophicô insignem denotat, ipsum palliô amictum Phaecasiisque calceatum, refert his verbis: Ε᾿ν ἱματίῳ καὶ φαικασίοις προείη. Ita ergo cum cregpidis in eo convenêre, ut Philosophis iisque quibus Graecorum habitus arrisit, usurparentur. At Appian. Bell. Civil. l. 5. paulo post princip. Atheniensium Alexandrinorumque Sacerdo tibus, de Philosophis tacens, in communi usu fuisse scribit Phaecasia, vocans illa calceamenta candida: et Herodian. Histor l. 5. c. 5. insanum Antonini commemorrans luxum de Phaecasiis omnino videtur locutus, cum dixit, Praefecti exercitibus, induti tunicas talares, linteis calceamentis utebantur, quemadmodum Vates in iis regionibus consueverunt: Phaenicum intelligens Sacerdotes, apud quos Im perator ille eductus. Solisque sacris initiatus fuerat. Sic ruet Hesychii sententia, contra quem porto facit vocis etymon. Α᾿πὸ τοῦ φαικοῦ enim, quod leve ac agile fignificat, huic calceamenti generi nomen inditum est; quae notatio calceo agresti minime convenit. Adee quod Eratosthenes in Mercurio ἐλαφροῦ epitheton huic etymo convenienter Phaecasio adiunxit:
Πέλμα ποτιράπτεσκεν ἐλαφροῦ φαικασίοιο,
Soleam olim suebat tenuis Phaecasii.
Philosophis igitur Sacerdotibusque familiaria fuerint Phaecasia, sed hôc discrimine, ut Sacerdotes candidis et linteis,
Philosophi vero nigris coriaceisque uterentur, quorum illud ex Appiano ac Herodiano, hoc ex Senecae loc. cit. constat, ubi Pythagoricum quendam Philosophum, phaecasia a Sutore ementem, introducit. Quoad formam tamen ea inter se similia fuisse videntur, ut pedes totos tenui obstragulô contegerent, sive lineum id esset, sive pelliceum atque adeo propter tenuitatem illam, levem atque agilem pedibus praeberent incessum. Verbo sacerdotum Phaecasia videntur iis fuisse udonibus affinia, quos Gallis Chaussons: Philosophorum vero soccis illis, quosiidem Escarpins dicunt. Atque ita facile Philosophi Phaecasia poterant crepidis suis inserere; quomodo iam aliqui calceolos mulleis insertos gestare consuev erunt. Proin, quum apud Iuvenalem legimus Sat. 3. v. 218.
Phaecasianorum vetera ornamenta Deorum.
notemus cum Turnebo Adversar. l. 10. c. ult. pro phaecasiatis Deos vocari phaecasianos; quo modo Tullius pro miniato Iovem minianum appellavit, l. 9. Ep. 16. et cogitemus significaris Phaecasiis illis calceamenta, quae Sacerdotum erant propria, ut Deorum iisque sacrificantium calceat us invicem respondeat. de aliis vero Phaecasiis qualia Philosophis aliisque Graecanici cultus studiosis usurpata dictum, intelligi possunt illa Petronii in Satyr. quibus nebuloni, Legionarium se mentienti, alter acute obicit: Age vero in exercitu vestro Phaecasiati milites ambulant? Ut hominem mendacii ab ipsius calceatu arguat, ex eo, quod, more Romanô milites non Phaecasiis, sed caligis instructi incederent, etc. Vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 14. hîc infra.
II.
PHAECASIA
una Sporadum, inter Helenam ad Occasum et Pholecandrum ad Ortum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PHAECASIANI Dii — apud Athenienses culti, nomen habuerunt a φαικασίας voce sue φαικάσια, i. e. Phaecasia, genere calceamenti humili: quales calceos Athenienses vulgo appellavêre, Κονίποδας, διὰ τὸ πελάζειν τῆ κόνει τῷ πόδι, i. e. quod pedes pulveri appropinquare… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BLAUTAE seu BLAUTIA — sandalii genus. Hesychius, βλαύτια, κρηπῖδες ἢ ςανδάλια, Blautia crepidae vel sandalia. Et quidem Cynicorum proprium: vetus Epigr. Leonidae Ο᾿ ςκήπων καὶ ταῦτα τὰ βλαύτια, πότνια Κύπρι, Α῎γκειται Κυνικοῦ ςκῦλα Ποσωχἀρεος Ο῎λπη τε ῥυπὀεςςα,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINEA — I. LINEA in Circo, apud Ovid. idem, quod apud Tertullian. Limes est, vide supra. Nempe olim in Circo spectabant in tabulatis stantes, quae furcis sustinebantur, Dion. Halic. l. 3. Primus Tarquinius καθέδρας ὑποςτέγους in circuitu Circi ponendas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOLEA — I. SOLEA Graece Σωλέας, apud Codinum de Officiis c. 17. At Partriarcha, apud Soleam Stans, recitat orationem, pars Aedis sacrae est, Bemati et Amboni proxima, qualis vero, non adeo liquet. Meursio fuit thronus seu solium, e quo fidelibus olim S.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIR — avex vi, quod viribus praestet; an a Virtute; an ex Hebraeo Gap desc: Hebrew per aphaeresin; an a Vireo? quatuor modis intelligitur, Sexu, quô nascitur ut masculus sit; Aetate, quâ differt a puero; Lege, quâ maritus; Animô, quô in suo etiam sexu… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”